Latin
238
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 238
Unproofread scanNot analysed yet
Sed consideratis postea melius rationibus, &animadvertendo plures fructus &legumina esse, quae occlusa nascuntur, &ab injuriis muscarum tuta sunt, nec tamen eo minus verminant; animadvertendo postea, quod galluzzulae omnes semper &constantissime in certa quadam &determinata parte rami novelli nascantur: &quod galluzzulae minores, quae à foliis quercus, aesculi, aut cerri procedunt, ibidem sub fibris &nervis eorundem constantissime nascantur, &nullam unquam galluzzulam visam esse, quae in plano folii inter duos nervos nasceretur, sed omnes infallibiliter procedere ab illa parte folii, quae terram respicit, nullam à glabra quae coelo obvertitur: cum è contrario, omnes illae, quae in foliis fagi &arboribus quibusdam non glandiferis morantur in parte foliorum glabra nascantur: denique De generat. insector.