# Experimenta circa generationem insectorum 238

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/238

Sed consideratis postea melius rationibus, & animadvertendo plures fructus & legumina esse, quae occlusa nascuntur, & ab injuriis muscarum tuta sunt, nec tamen eo minus verminant; animadvertendo postea, quod galluzzulae omnes semper & constantissime in certa quadam & determinata parte rami novelli nascantur: & quod galluzzulae minores, quae à foliis quercus, aesculi, aut cerri procedunt, ibidem sub fibris & nervis eorundem constantissime nascantur, & nullam unquam galluzzulam visam esse, quae in plano folii inter duos nervos nasceretur, sed omnes infallibiliter procedere ab illa parte folii, quae terram respicit, nullam à glabra quae coelo obvertitur: cum è contrario, omnes illae, quae in foliis fagi & arboribus quibusdam non glandiferis morantur in parte foliorum glabra nascantur: denique De generat. insector.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
