# Experimenta circa generationem insectorum 24

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/24

Id est: Veritatem, quae mendacii speciem habet, labiis quantum fieri potest, coërceto: etenim citra culpam ruborem incutit. Quare in hac, atque omni alia re sapientioribus semper primas deferens, ut si qua perperam à me dicentur, ea corrigantur, non reticebo, me saepius repetitis observationibus eo deductum esse, ut credam, terram, post primas illas plantas, & prima illa animalia, quae sub ipsa munlli primordia supremi creatoris ussu produxit, per se, nec herpas, nec arbores nec animalia qualiacunque perfecta vel imperfecta produxisse: & quod omnia illa, quae vel praeteritis seculis nata sunt, vel hoc tempore in, vel ex terra nasci videntur, ex semine plantarum reali & vero, nec non ipsorum etiam animalium nascantur, ut quae mediante semine proprio suas species conservant.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
