# Experimenta circa generationem insectorum 245

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/245

245 ignoret, ut quos acumen humani ingenii in hujus vel illius sectae usum invenit: si tamen ob strepitantes scholasticorum susurros verum esse debet, causam minus nobilem non producere magis nobilem; certe nec pudendum nec alienum ab re paradoxum erit dixisse, plantas praeter vitam vegetativam etiam sensitiva gaudere, qua mediante habiles fiant ad generanda istiusmodi animalia, quae à plantis producuntur. Democritus, qui, Petronio Arbitro teste, omnium herbarum succos expreßit, & ne lapidum virgultorumque vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit, plantis sensum concedere non dedignatus est. Pythagoras & Plato idem senserunt, nec non Anaxagoras & Empedocles, si Aristoteli libro primo de plantis. id referenti credendum est. Ἀναξαγορας μὲν οὖν καὶ Ἐμπεδοκλης ἐπιθυμία ταῦτα κινεῖσθαι λέγουσιν, ἀισθανεσθαί τε καὶ λυπεῖται καὶ ἥδεσθαι διαβεβαιοῦνται. ὧν ὁ μὲν Ἀναβαγορας, καὶ ζω εἶναι, καὶ ἥδεσθαι καὶ λυπεῖται εἰπε τῇ τε ἀποῤῥοῦ τῶν φύλλων, καὶ τῇ αὐξήσει τούτο ἐκλαμβάνων. Anaxagoras itaque & Empedocles desiderio eas duci ajunt. sentire item ac tristitia voluptateque affici affirmant.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
