Latin
248
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 248
Unproofread scanNot analysed yet
Ego vero ut hanc sententiam probem, non adducam stultam nonnullorum (secundum dicta Plinii) persuasionem, qui Pythagoram à fabis abstinendum esse ideo docuisse credunt, quod animae mortuorum sese in fabas reciperent: nec tibidicam fabulosam hujus leguminis virtutem, descriptam in Philosophicis illis manuscriptis, quae nomen Origenis prae se ferunt, ubi asseritur, Zaretam Philosophum, natione Chaldaeum, &Pythagorae magistrum dixisse, fabas in sole maceratas reddere odorem, humani seminis odori similem: &si florentes in vase quodam sub terra occlusae detineantur, intra paucos dies futurum, ut pudendi muliebris effigiem (rem ob nativam foeminarum modestiam tantopere celaDe generat. insector.