# Experimenta circa generationem insectorum 248

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/248

Ego vero ut hanc sententiam probem, non adducam stultam nonnullorum (secundum dicta Plinii) persuasionem, qui Pythagoram à fabis abstinendum esse ideo docuisse credunt, quod animae mortuorum sese in fabas reciperent: nec tibidicam fabulosam hujus leguminis virtutem, descriptam in Philosophicis illis manuscriptis, quae nomen Origenis prae se ferunt, ubi asseritur, Zaretam Philosophum, natione Chaldaeum, & Pythagorae magistrum dixisse, fabas in sole maceratas reddere odorem, humani seminis odori similem: & si florentes in vase quodam sub terra occlusae detineantur, intra paucos dies futurum, ut pudendi muliebris effigiem (rem ob nativam foeminarum modestiam tantopere celaDe generat. insector.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
