# Experimenta circa generationem insectorum 25

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/25

Et quanquam singulis fere diebus videamus, ex cadaveribus animalium, nec non ex omni genere herbarum, florum, & fructuum putridorum, & corruptorum vermes nasci infinitos, iuxta illud: Nonne vides quaecunque mora, fluidoque calore Corpora tabescunt, in parva animalia verti? Huc tamen feror, ut credam, omnes hos vermes ex seminer paterno generari, & carnium herbarum, aliarumque rerum, vel plane, putrefactarum vel putrescentium in generatione insectorum, non alias esse partes, nec aliud officium, quam ut locum vel nidum commodum praebeant, in quem ab animalibus; dum nendi tempus instat, deferantur vermes, ova, vel quodcunque aliud vermium semen; qui vermes, statim ut nati sunt, in hoc nido alimentum sufficiens, & nutritioni commodissimum inveniunt, & nisi à matribus supradictum semen huc delatum sit, nullum ibi vermem, nunquam, inquam, quidquam generari.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
