# Experimenta circa generationem insectorum 252

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/252

si vel animae serpentum fuissemus Quomodo torris viridis ab una extremitatum adustus, alterâ gemit, & abeunte vapore sibilat: ita haec fractura sanguinem simul & verba edebat: unde demisso capite instar meticulosi hominis, astiti. Etenim haec talia obiter & sine magna attentione considerata, nugae Poëtarum nugacissimae, atque hunc in finem inventae sunt, ut plebem pascant & rerum ignaros. Ma voi, che avete gl intelletti sant, Mirate la dottrina, che si asconSotto il velame delli versi strani. Le cose belle (diceva il Berni) preziose, e care, Saporite, soavi, è delicate ScoSogni à infermi, e fole di vomanzi; Or dell ingegno ogn un la zappa pigli E sudi, es affatichi, es assottigli. Id est: At vos qui sanum habetis intellectum, doctrinam videte, quae sub velamine hujus miri carminis absconditur. Res pulchrae, (Bernus ajebat) pretiosae carae, sapidae, suaves, & delicatae aperta manu gestandae non sunt; ne à porcis conspurcentur.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
