Latin
265
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 265
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnullos eorundem seclusos detinui, qui ine cibi usu diu admodum vixerunt, speciatim unus &alter, qui à vigesimo quinto Julii in decimum usque Novembris perduracarunt. Aliud quoque huic non multum absimile, sed majus, rutum &pilosum vermium genus, quod in betae foliis &capitibus allii invenire est, si in vasis occludatur diutissime vivit, nec unquam in animalcula alata transit: &verum est, unum ex his vermibus exiguo vitro charta bene munito seclusum, à principio Augusti ad finem usque Maji vixisse. An vero hi nucum vermes à virtute prolifica arborum generati sint, vel foris accesserint, id equidem haud facile determinaverim: sane enim quia omnes alii fructus vermes generant, conveniens videtur etiam nuces eosdem generare: ab altera parte argumentum haud leve suppeditat illos foris accedere, quod nuces omnes, quae vermem cona tinent, foramen habent callo vel protuberantia quadam obductum, quae cicatrix fortassis est foraminis, a verme, dum per tenerum putamen in interioras ipse tenellus, penetrat, facta unde necessum est, ut cum crescente &indurato putamine illud restringatur &coarctetur, vermis exire volens de alio sibis majore foramine prospiciat: &hujusmodi foramen in omnibus illis nucibus invenies, ex quibus vermis vel abiit, vel cito abiturus est.