# Experimenta circa generationem insectorum 265

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/265

Nonnullos eorundem seclusos detinui, qui ine cibi usu diu admodum vixerunt, speciatim unus & alter, qui à vigesimo quinto Julii in decimum usque Novembris perduracarunt. Aliud quoque huic non multum absimile, sed majus, rutum & pilosum vermium genus, quod in betae foliis & capitibus allii invenire est, si in vasis occludatur diutissime vivit, nec unquam in animalcula alata transit: & verum est, unum ex his vermibus exiguo vitro charta bene munito seclusum, à principio Augusti ad finem usque Maji vixisse. An vero hi nucum vermes à virtute prolifica arborum generati sint, vel foris accesserint, id equidem haud facile determinaverim: sane enim quia omnes alii fructus vermes generant, conveniens videtur etiam nuces eosdem generare: ab altera parte argumentum haud leve suppeditat illos foris accedere, quod nuces omnes, quae vermem cona tinent, foramen habent callo vel protuberantia quadam obductum, quae cicatrix fortassis est foraminis, a verme, dum per tenerum putamen in interioras ipse tenellus, penetrat, facta unde necessum est, ut cum crescente & indurato putamine illud restringatur & coarctetur, vermis exire volens de alio sibis majore foramine prospiciat: & hujusmodi foramen in omnibus illis nucibus invenies, ex quibus vermis vel abiit, vel cito abiturus est.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
