# Experimenta circa generationem insectorum 27

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/27

Et ut hoc D Carole, quod dico, verum esse perspicias, de paucis, & maxime vulgaribus, nobisque notis insectis minutatim apud te loquar. Ergo, secundum ea quae dixi, & quae antiqui simul & moderni scriptores, nec non communis vulgo opinio dicta voluit, omnis putredo corrupti cadaveris, & omnis eluvies cujuscunque alterius rei putrefactae, vermes generat, atque producit: cujus rei veritatem indagare volens, sub initia mensis Junii tres ex illo genere serpentum, quos angues Aesculapii vocant, interemi, statimque ut mortui erant, in cistulam apertam, ut marcescerent misi: nec multum temporis intercessit, cum eos vermibus, coni figuram repraesentantibus, opertos vidi, nullo pedum, quantum quidem oculo perspicere licebat, apparente vestigio; qui vermes devorandis his carnibus occupati, per momenta crescebant, augebaturque, ut videbatur, de die in diem eorundem numerus: caeterum utut conicae omnes figurae essent, quia tamen diversis nascebantur temporibus, diversae quoque magnitudinis erant: minores tamen simul & majores.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
