# Experimenta circa generationem insectorum 271

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/271

polia sua deponunt: at vero ubi am increverunt, nonnulli nidum sibi ex serico parant, alii nullo nido facto, corrugantur, ndurescunt, & in chrysalides ransformantur, ac dum ita corugantur duo vel tria fila serica emittunt, quibus trunco arbotis vel saxo hoc vel illo firmiter admodum alligantur: alterius tamen generis alii, utut corrugentur, indurescant, & in chrylalides mutentur, fila nulla emittunt, nec ulli loco illigantur, sed à vento huc atque illuc feruntur. Denique ex nidis illis & chrysalidibus nudi nascuntur, vel ut melius dicam, velut ex sepulchro foras procedunt papiliones, & quaelibet species certum suum & determinatum tempus nativitaitis habet: alia enim intra paucos dies prodit: alia septimanas, menses aliquot alia moratur: & haec tertia species, ubi chrysan lidis figuram assumsit, & nis dum sibi suum in fine veris praes paravit, non ante subsequentis anni vernum tempus in papiliones mutatur: neque ex nudis chrysalidibus semper papiliones, sed muscae etiam aliquando generantur.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
