Latin
275
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 275
Unproofread scanNot analysed yet
Vige simo exto Junii papiliones aliquot nascebantur, ejusdem cum illis, qui ex nidis sericis prodibant figurae, nisi quod hi candidi erant, cum illi coloris essent subfusci, ntermicante nigro, plumulas in capite duas satis prolixas, &in extremitate ventris serici nigri quoddam velamentum gerenres. Sed vigesimo octavo die ex praedictis chrysalidibus exigui admodum &candidi aliquot papiliones nati sunt, quorum duo inter se coierunt, ex quo congressu foemina longe plurima, minutissima &flavescentia ova posuit, ex quibus mense Malo totidem erucae minutissimae prodierunt, quae intra biduum omnes mortuae sunt. Primo Julii ad me delata est eruca viridis, majuscula, inter anfractus horti Bobolini inventa: Pedes ut reliquae ferè omnes, sedecim habebat, quorum octo gulae, sex medio ventri, &duo extremitati caudae substernebantur.