Latin
281
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 281
Unproofread scanNot analysed yet
281 paret, ut finito hoc transmutationis opere chrysalis coni figuram assumserit, tota viridis, tenera, &tactui cedens, qui tamen color viridis, facto ab extremitate caudae principio, sensim, sed evidenter per totum corpus in aureum, ac postea rubrum mutatur, indurescente semper inter has colorum mutationes pelle; ultima partium gula viridem in aureum colorem mutat, &ubi aureus gulae color in rubicundum transierit, reliquum corpus nigrum, vel nigro proximum colorem assumpsit, totum indurescens: &haec omnia dimidio horae vel paulo majore temporis spatio absolvuntur, id quod saepius &particulatim animadvertere mihi licuit. Erucis jam omnibus sexto Augusti in chrysalides mutatis, suam quaeque figuram usque in ver proximum servavit, quo tempore circa finem Aprilis ejusdem generis papiliones successive, &servato ordine temporis, quo ex erucis in chrysalides abierant, nati sunt. Multi ex his papilionibus vixdum nati erant, cum ova sua, numero, utplurimum triginta quinque vel quadraginta aut circiter ponerent, coloris degeneris, sed in medio exili quodam puncto nigro notata, ex quibus defectu masculini seminis nihil unquam prodiit.