# Experimenta circa generationem insectorum 29

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/29

Inde corrugati, & in se collecti, insensibiliter oviformem figuram assumebant, usque dum dic vigesimo primo prorsus transformarentur in figuram ovi candidioris: qui tamen color postea in aureum, & paulatim in subrubicundum, tandemque in nonnullis sensim obscurior factus, in nigricantem degenerabat. Ova autem, tam rubicunda, quam nigra, postea quam ad hoc perfectionis signum pervenerant, ex mollibus & teneris, ducto cortice, dura & fragilia reddebantur, ut jam aliquam cum chrysalidibus, vel aureliis aut nymphis, ut vocant, convenientiam habere viderentur, in quas per aliquod temporis spatium bruchi, bombyces, atque id genus alia insecta transformantur.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
