Latin
294
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 294
Unproofread scanNot analysed yet
Virtuosissimus Pater Athanasius Kircherus libro duodecimo Mundi subterranei iterative scribit, morum è semine cujuscunque animalculi, in illius interiora penetrantis, gravidam, bombyces generare: quod ipsum in causal est, cur ego, aliique meo nomine quicquid circa Florentiam, pluresque alias Thusciae civitates mororum est, accuratissima diligentia observaverimus; sed nullum ibidem nati, aut signum nascituri bombycis unquam invenire potuimus. Aristoteles à brassica quotidie erucas generari voluit: sed neque hujusmodi generationem vidi. saepius observavi, in foliis, ramisque brassicae, &vicinarum herbarum à papilionibus magnam ovorum copiam depositam esse, ex quibus postea erucae, &ex erucis chrysalides, ac tandem ex chrysalidibus papiliones nascuntur. Quicunque herbas, arbores, &arborum rimas attente perlustrat, his similia saepius ova inveDe generat. insector. 295 veniet: &memini me sub principium Maii in foliis sambuci non exiguam minutissimorum ovorum copiam invenisse, flavi coloris. Placuit videre, quid inde proditurum esset, &intra paucos dies totidem minutissimos vermiculos prodire vidi, quibus statim folia sambuci, ab ipsis avide devorata, exhibui. Crescebant sensim, assumto flavo colore, multisque maculis rubris. cauda eorundem mediam lunam referebat: caput minutissimum &accuminatum erat: cum ambularent, crustas quasdam pedum loco ex imo ventre producebant. Major vermium pars vigesimo Maii immobilis reddebatur, planè abstinendo ab omni cibo, servato eodem colore &figura: sed primo Junii sex horum vermium corrugantes sese, in ova mutabantur gibbosa &ferruginea.