# Experimenta circa generationem insectorum 294

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 294. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/294

Virtuosissimus Pater Athanasius Kircherus libro duodecimo Mundi subterranei iterative scribit, morum è semine cujuscunque animalculi, in illius interiora penetrantis, gravidam, bombyces generare: quod ipsum in causal est, cur ego, aliique meo nomine quicquid circa Florentiam, pluresque alias Thusciae civitates mororum est, accuratissima diligentia observaverimus; sed nullum ibidem nati, aut signum nascituri bombycis unquam invenire potuimus. Aristoteles à brassica quotidie erucas generari voluit: sed neque hujusmodi generationem vidi. saepius observavi, in foliis, ramisque brassicae, & vicinarum herbarum à papilionibus magnam ovorum copiam depositam esse, ex quibus postea erucae, & ex erucis chrysalides, ac tandem ex chrysalidibus papiliones nascuntur. Quicunque herbas, arbores, & arborum rimas attente perlustrat, his similia saepius ova inveDe generat. insector. 295 veniet: & memini me sub principium Maii in foliis sambuci non exiguam minutissimorum ovorum copiam invenisse, flavi coloris. Placuit videre, quid inde proditurum esset, & intra paucos dies totidem minutissimos vermiculos prodire vidi, quibus statim folia sambuci, ab ipsis avide devorata, exhibui. Crescebant sensim, assumto flavo colore, multisque maculis rubris. cauda eorundem mediam lunam referebat: caput minutissimum & accuminatum erat: cum ambularent, crustas quasdam pedum loco ex imo ventre producebant. Major vermium pars vigesimo Maii immobilis reddebatur, planè abstinendo ab omni cibo, servato eodem colore & figura: sed primo Junii sex horum vermium corrugantes sese, in ova mutabantur gibbosa & ferruginea.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
