# Experimenta circa generationem insectorum 302

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 302. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/302

Et eadem forte, ut mihi persuadeo, ratione fieri poterit, ut in intestinis, & aliis hominum membris lumbrici & cirones, in felle & vasis hepatis arietum & vervecum id genus vermium, quod nostrates macellarii Bisciuole vocant; & in capite cervorum & arietum fastidiosissimi illi, qui ibidem inveniuntur, vermiculi nascantur. Et quia non nullis novum videri poterat, hepar vervecum quandoque verminosum esse, & cervorum capita vermes alere, libenter & brevibus tibi dicam, quae observata mihi sunt, atque adeo tibi transmitto figuram vermium majorum utriusque generis. Vermes vervecini vel arietini hepatis figuram habent seminis cucurbitae, vel ut melius dicam exigui & tenuis myrti folii, cauliculo dotati. Colorem obtinent ex lacteo candidum, & multi in illis translucent vasorum ramuli, vel canaliculae ex flavo virides. Os, vel si mavis foramen habent rotundum, & in planitie ventris haud proculà cauliculo positum. Saepius hivermes vervecini in cista fellis inveniuntur, nec in felle modo, sed omnibus hepatis vasis natant, solis arteriis exceptis, ubi nunquam illos vidi.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
