Latin
307
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 307
Unproofread scanNot analysed yet
Id est: Et quia Aristoteles est, vel mentienti fides habenda est. Mihi tamen cervini vermes citra comparationem longe majores &diversissimae ab illis figurae videntur: dimidiati enim cylindri formam hi cervorum vermes obtinent, circa partem inferiorem, quae terram respicit, plani, quoad superiorem elevati &candidi, sed multis pilosorum semiannullorum lineis insigniti, pilis ipsis ferrugineum colorem referentibus. Duo in capite candida &minutissima cornua gerunt, quae cochlearum instar, ubi lubitum est, vel contrahunt, vel emittunt, iisque ducis loco utuntur.