# Experimenta circa generationem insectorum 307

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 307. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/307

Id est: Et quia Aristoteles est, vel mentienti fides habenda est. Mihi tamen cervini vermes citra comparationem longe majores & diversissimae ab illis figurae videntur: dimidiati enim cylindri formam hi cervorum vermes obtinent, circa partem inferiorem, quae terram respicit, plani, quoad superiorem elevati & candidi, sed multis pilosorum semiannullorum lineis insigniti, pilis ipsis ferrugineum colorem referentibus. Duo in capite candida & minutissima cornua gerunt, quae cochlearum instar, ubi lubitum est, vel contrahunt, vel emittunt, iisque ducis loco utuntur.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
