# Experimenta circa generationem insectorum 311

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/311

Et fieri potest ut haec ipsa via, quae in capitibus cervorum & vervecum istiusmodi animalFula producit, causa etiam sit lativitatis (quod negare non ausim) abominabilium illorum & odiosissimorum animalculotum, quae Graecis φθεῖρες, dicuntur, & extremas hominum, quadrupedum, & volatilium partes infestant: at vero, si mihi licet referre cogitationes meas, huc feror, ut cum doctissimo Johanne Sperlingio credam, eadem ex ovis maternis mediante coitu foecundatis nasci, & Aristoteles, & qui illum sequuntur moderni, ex ovis & lentibus nihil animalium nasci volunt, profecto decipiuntur: in infinitum enim multiplicantur, ut vanus labor mihi videatur, id probare velle, cum pili quadrupedum, & volatilium pennae saepius istiusmodi lentibus obsessae sint, qui utut nonnunquam usque adeo minuti sint, ut oculo opus sit perspicaci, ut dignoscantur; si tamen microscopium adhibeas, figuram eorundem optime conside De generat.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
