# Experimenta circa generationem insectorum 315

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 315. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/315

de rebus rusticis clare, & post illum Jacobus Alfiruzabadi, in magno illo vocabulario docet, cui titulum Aegyptiaca voce Alcamus, id est Oceanus fecit. Praedictus Moufetus ipsos etjam scarabaeos hoc animalculorum genere torqueri refert, id quod ego, quanquam experimento destitutus facillime mihi persuadeo, cum plurimis oculatis testibus docere possim, ipsas etiam formicas ab hoc malo non exemtas esse, & singulas fermicarum generationes singulare quoddam genus horum animal culorum alere; sed acumine oculorum, & exquisitissimo microscopio opus est, ut optime dignoscantur, usque adeo minuti & fere invisibiles sunt, ut atomis annumerari posse credam. Alatarum formicarum pediculi, eandem quam gallinarum, tabula secunda delineatorum; non alatarum, eandem quam turturis, tabula eadem adumbratorum, figuram obtinent.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
