Latin
317
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 317
Unproofread scanNot analysed yet
Cibum extra aquam quaerentes, saepius agglomerata inveniuntur &haec ipsa piscibus in mari somnum interrumpere dicuntur: nonnulla etiam in quibusdam piscibus nascuntur, quibus chalcis annumeratur. Ut eo facilius adhaerere tantae authoritatis scriptoribus possis, narrabo tibi, me cum mense Martio circa scopulum Melloriae stellas marinas &herinaceos marinos, scrutandorum viscerum causa, conquiri juberem, vidisse animalcula quaedam, spinis plurium herinaceorum adhaerentia, &colorem cancrorum, figuram vero &magnitudinem porcellorum &asellorum terrestrium obtinentia, cornubus quidem carentia, sed quae oculos haberent, nigros, &minutissimos duos, nec non pedes sexaginta subtilissimos, circa limbum corticis eorundem positos, &de his puto loqui Aristotelem capite tertio, libri secundi utilissimae suae animalium, historiae. Paucos post dies ubi armatura cancri marini conjungitur, insectum aliud affixum vidi, quod vulgus piscatorum scorpionem marinum vocat.