# Experimenta circa generationem insectorum 317

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 317. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/317

Cibum extra aquam quaerentes, saepius agglomerata inveniuntur & haec ipsa piscibus in mari somnum interrumpere dicuntur: nonnulla etiam in quibusdam piscibus nascuntur, quibus chalcis annumeratur. Ut eo facilius adhaerere tantae authoritatis scriptoribus possis, narrabo tibi, me cum mense Martio circa scopulum Melloriae stellas marinas & herinaceos marinos, scrutandorum viscerum causa, conquiri juberem, vidisse animalcula quaedam, spinis plurium herinaceorum adhaerentia, & colorem cancrorum, figuram vero & magnitudinem porcellorum & asellorum terrestrium obtinentia, cornubus quidem carentia, sed quae oculos haberent, nigros, & minutissimos duos, nec non pedes sexaginta subtilissimos, circa limbum corticis eorundem positos, & de his puto loqui Aristotelem capite tertio, libri secundi utilissimae suae animalium, historiae. Paucos post dies ubi armatura cancri marini conjungitur, insectum aliud affixum vidi, quod vulgus piscatorum scorpionem marinum vocat.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
