Latin
320
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 320
Unproofread scanNot analysed yet
Toto illo tempore, quo penes me fuit, in id incubuere mei, an in denso illo &deformi capillitio, quo vitulus ille totus tegitur, nidum sibi fecissent animalcula haec vel illa, sed inventum est nihil. Econtra Mergi, seu Colimbi Graecorum, &qui vulgo marangoni vocantur, omnesque aliae aves, quae in aquas sese demittunt; &sub aquis praedantur, ac in paludibus &stagnis agunt, magnam quantitatem pulicum, intra pennas earundem perpetim commorantium obtinent.