# Experimenta circa generationem insectorum 320

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 320. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/320

Toto illo tempore, quo penes me fuit, in id incubuere mei, an in denso illo & deformi capillitio, quo vitulus ille totus tegitur, nidum sibi fecissent animalcula haec vel illa, sed inventum est nihil. Econtra Mergi, seu Colimbi Graecorum, & qui vulgo marangoni vocantur, omnesque aliae aves, quae in aquas sese demittunt; & sub aquis praedantur, ac in paludibus & stagnis agunt, magnam quantitatem pulicum, intra pennas earundem perpetim commorantium obtinent.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
