Latin
322
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 322
Unproofread scanNot analysed yet
videre poteris, omnes candidis &Arabicis quasi characteribus, vel notis numerorum picti. Ejusdem speciei inveniuntur in avibus nonnullis, qui in horto Bobolino nutriuntur, &nuper ex Africa advecti sunt, Mauris ukottaia dicti, quos alteram ruum speciem esse puto, utut igura &pennarum colore gruius ordinariis simillimi, sed corpore nonnihil minore &magis ereti sint. Omne genus avium peregrinarum, quae in horto praedicto autriuntur, observatum à meis est, sed in struthiocamelo nulli unquam pulices inventi sunt, ac ne in ciconia quidem. Sed hoc fortuitum esse poterat in una &sola illa quae aderat ciconia, cum struthiocameli, duodecim, &inter hos nonnulli recens ex Numidia advecti essent. Porro magnitudo pulicum non respondet magnitudini avium, sed apud aves majores diversi generis pulices invenias, majores &minores, &memini me in merula vidisse, qui non cederent magnitudini pulicum cygni.