# Experimenta circa generationem insectorum 322

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 322. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/322

videre poteris, omnes candidis & Arabicis quasi characteribus, vel notis numerorum picti. Ejusdem speciei inveniuntur in avibus nonnullis, qui in horto Bobolino nutriuntur, & nuper ex Africa advecti sunt, Mauris ukottaia dicti, quos alteram ruum speciem esse puto, utut igura & pennarum colore gruius ordinariis simillimi, sed corpore nonnihil minore & magis ereti sint. Omne genus avium peregrinarum, quae in horto praedicto autriuntur, observatum à meis est, sed in struthiocamelo nulli unquam pulices inventi sunt, ac ne in ciconia quidem. Sed hoc fortuitum esse poterat in una & sola illa quae aderat ciconia, cum struthiocameli, duodecim, & inter hos nonnulli recens ex Numidia advecti essent. Porro magnitudo pulicum non respondet magnitudini avium, sed apud aves majores diversi generis pulices invenias, majores & minores, & memini me in merula vidisse, qui non cederent magnitudini pulicum cygni.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
