# Experimenta circa generationem insectorum 324

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 324. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/324

Si pulices superne respicias, oris nulla vestigia videbis: sed si illos invertas, os deprehendes situm ab illo latere proboscidis, quod terram respicit, & formam habet duorum forcipum, eadem fere qua teredo ratione: figuram videsis tabula VIII. quae pulicem cygni repraesentat. Brevibus: pulicum genera usque adeo diversa, mira, & alia ab aliis distincta sunt, ut satius duxerim, nonnulla per Dn. Filizium Pizzichum delineata, & postea pro ratione temporis aeri incisa exhibere, quam longo & taedioso discursu ea describere. Colorem quod attinet, eundem ut plurimum, aut maxime similem, pennis De generat. insector. 325 nis avium obtinent. Verum est, me illam fovere opinionem, dictatam ab experientia, quod pulices, dum ex lentibus prodeunt, candidi nascantur, sed postea crescendo pedetentim & insensibiliter colorem assumant; ita tamen, ut servata pelluciditate corporis ope microscopii simul motus viscerum, & fluctuans in illis liquor perspici oppido bene possint: & ut eo melius de ratione magnitudinis horum insectorum conjecturam capere possis, uno eodemque trium vitrorum microscopio, Romae laudabiliter, & non sine exquisita industria ab Eustachio Divini elaborato, usus sum semper.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
