# Experimenta circa generationem insectorum 325

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 325. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/325

Hujus microscopii ope tria formicarum non alatarum quae in Thuscia inveniuntur genera repraesentata sunt, nec non curculio, & vermiculus qui condita arrodit, & qui pilos dorsumque hominis perambulat, itemque ille qui inter pilos inguinis delitescit: pediculus praeterea asini & cameli, nec non arietis Africani, recens ex Numidia advecti, ejusdem cum Fisano vervece magnitudinis & figurae, auresque non minus largas & pendentes, caudamque tenuem, & in terram usque propendentem, trahentis, sed qui duobus magnis cornibus armatus, & pilos quam caprae magis prolixos, crassos & hispidos obtinens, alterius & diversae generationis esse deprehenditur. Eadem ratione designatus est pulex capreoli & tigridis, cui similem figuram pulex leonis habet, excepto colore & maDe generat. insector. 327 magnitudine; leonis enim major, & coloris, praeterquam in una parte, spadicei est, ubi gibbus cernitur coloris cervini obscurioris, quo eodem colore pulex tigridis ubique tinctus est.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
