# Experimenta circa generationem insectorum 327

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/327

Inquisivi per meos, an tigrides etiam à pediculis infestarentur, sed nullos unquam repererunt; idemque de leonibus pardis, ursis, ichneumonibus, muribus odoratis, felibus Africanis sylvestribus dico, quod genus animalium ex antiqua & regali consuetudine in arce Serenissimi Magni Ducis detinetur: nec tamen negaverim, posse fieri, ut pediculos habeant; id tantum affirmo, quaecunque hic nunc quidem sunt animalia, pediculis carere, aut illam, quam adhiberi par erat diligentiam, adhibitam non esse: etenim circa tigrides & leones ludere, istiusmodi artificium est, quod nemo facile exercere velit.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
