# Experimenta circa generationem insectorum 33

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/33

Nec tamen nigra illa ova omnia post dies quatuordecim excludebantur, sed erant numero plura, quae in diem usque vigesimum cunctarentur, quo temporis articulo certum genus muscarum prodibat, cerebrosum, & à primis duabus generationibus, tam quoad magnitudinem, quam figuram plane diversum, nec à quoquam historicorum, quod ego sciam, descriptum: muscis enim ordinariis, quae mensas nostras frequentant multo minores sunt, alis volitant argenteis, & quae modum corporis non excedunt: corpus ipsum prorsus nigrum, coloris ferruginei, politi & circa imum ventrem splendentis est, qua parte corporis formicarum alatarum figuram referunt, raris, & non nisi ope microscopii conspicuis tenerioribus pilis.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
