Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 36
Unproofread scanNot analysed yet
Ex columbinis carnibus ova alia rubicunda prodierant, alia nigra: &ex rubicundis quidem sub finem octidui muscae virides; ex nigris vero die decimo quarto, rupto putamine, in ea ovi parte, ubi cavitas nulla est, totidem nigri culices, cum praetexta candida prodierunt. eodemque tempore ejusdem generis culices praetextati ex ovis reliquarum carnium nati sunt, hoc tamen discrimine, quod ex corde vervecis, praeter praetextatum hoc genus culicum, nonnulli etiam coloris caerulei &violacei nati sint.