Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Restitutâ in priorem statum, &postero die apertâ cistulâ, vidi, ex ovis illis omnibus natos esse vermes, &vacua liquore putamina, eo quo generata erant haerere loco vermesque illos quos pridie ejus diei videram, duplo majores factos esse. Et quod miraculi instar erat, sequenti die in illam magnitudinem excreverant, ut singuli septem circiter grana penderent, cum antea 25 aut 30 eorundem unius grani pondus non excederent; sed reliqui ex ovis prodeuntes, minutissimi erant, &nictu, ut ita dicam, oculi, citius quicquid erat carnium in piscibus devorabant, ossibus illum in modum denudatis, ut totidem sceleta esse, &ex diligentissimi totius Europae Anatomici manibus prodiisse viderentur: &hi vermes, eo loco asservati, unde effugere vel solicite id quaerentes, non poterant, exactis à nativitate eorundem quinque vel sex diebus, more solito in totidem numero ova transformabantur ex quibus postea determinato tempore muscae prodibant virides, culicesque caerulei, &nigri alii, praetextâ candidâ dotati: muscae item aliae, locustis marinis, &formicis alatis similes, quales supra descripsimus. Praeter haec quatuor genera, octo, vel decem numero muscas ordinarias vidi, quae mensas nostras circumvolitantes, bonibum edunt. Et quia, exacto uno supra vigesimum die, animadverti, ovorum nigrorum aliqua nondum exclusa esse, diversis illa vasis seorsim excepi, &exacto bidui spatio culices prodibant nigri minutissimi, quorum numerus intra aliud biduum ita adaugebatur, ut numerum ovorum quam longissime superaret.