Latin
A. FRISIVS
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc nemo hodie in scholis Philosophorum usque adeo novitius est, ut hanc ab ipsa natura instillatam, &ab antiquorum sapientissimis, atque in Philosophicis rebus bene subactis dictatam sententiam non foveat, è quorum numero maximum illud ingenium, quod omnia novit, &de omnibus mirabiliter scripsit, in 11. de Paradiso dixit: Ella sorrise alquanto. e pot; S egli erra Lopinion, mi disse, de mortali Dove chiave di senso non disserra: Certo non ti dovrien punger li strali D ammirazione omai; poi dietro a sensi Vedi, che la ragione ha cortel aliId est: Errare opinionem mortalium destitutam clave sensuum: nec vero id cuiquam mirum videri debere, cum ratio sine adminiculo sensuum curtas alas habeat. Ita est: Ratio, etiam ubi sensus sequitur, alas curtas habet: nec inquirendo plus comprehendit, quam illi apprehendunt.