# Experimenta circa generationem insectorum 4

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/4

Hinc nemo hodie in scholis Philosophorum usque adeo novitius est, ut hanc ab ipsa natura instillatam, & ab antiquorum sapientissimis, atque in Philosophicis rebus bene subactis dictatam sententiam non foveat, è quorum numero maximum illud ingenium, quod omnia novit, & de omnibus mirabiliter scripsit, in 11. de Paradiso dixit: Ella sorrise alquanto. e pot; S egli erra Lopinion, mi disse, de mortali Dove chiave di senso non disserra: Certo non ti dovrien punger li strali D ammirazione omai; poi dietro a sensi Vedi, che la ragione ha cortel aliId est: Errare opinionem mortalium destitutam clave sensuum: nec vero id cuiquam mirum videri debere, cum ratio sine adminiculo sensuum curtas alas habeat. Ita est: Ratio, etiam ubi sensus sequitur, alas curtas habet: nec inquirendo plus comprehendit, quam illi apprehendunt.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
