# Experimenta circa generationem insectorum 48

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/48

Anguillae contra minimum aquae dabant: sed intumescentes, & inflatae, deperditâ sensim figurâ in massam quasi glutinosam, vel gluten satis tenax & viscosum abibant. At veo vitulina, per multas septimanas arida permansit & sicca. Nec tamen hoc solo experimento contentus fui, sed diversis temporibus & vasis infinita alia ejusmodi experimenta coepi. Et ne mittequid intentatum praete rem, non semel aliquot frusta carnis sub terra sepeliri & humo optime contegi curavi, nullis unquam, post plurium septimanarum in terra moram, generatis vermibus; cum carnes reliquae omnes, in quibus muscae desederant, vermes produxissent. Et maxime dignum consideratione est, quod interanea trium caporum, quae mense Junio in cucurbitam vitream, colli satis longi, & aperti conjeceram, ibidem verminarint; & cum vermes exire, propter nimiam altitudinem colli, non possent, recidentes in fundum cucurbitae, & ibidem morientes, muscis cibi & nidi loco fuerint, ubi non per omne modo aestatis tempus, sed in exeuntem usque Octobrem vermes produxerunt.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
