# Experimenta circa generationem insectorum 63

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/63

Nugae sunt, antiquitus casu ab hoc vel illo inventae, & ab aliis postea pro veris habitae, ac non sine additamento aliquo in literas relatae: neque enim autores eundem omnes modum hujus miraculosae generationis proponunt, nec ipsis inter se satis convenit. Columella nolle sese temporis jacturam facere declarat, Celso adhaerens, qui nunquam interiturum genus apum, ideoque supervacuum credidit, in taurorum visceribus illas quaerere. Mago tamen, à Columella citatus, solum tauri ventrem ad hoc opus sufficere docet: & Plinius adjungit, necessum esse, ut fimo tegatur.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
