Latin
64
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 64
Unproofread scanNot analysed yet
Antigonus Caristius, in suo opere mirabilium narrationum, integrum juvencum sub terra sepeliri voluit, ita tamen, ut cornua emineant, ex quibus, suo tempore resectis, apes (ut ipse quidem dicit) prodeant. Antigono maximam partem Ovidius libro primo fastorum adhaeret: Qua, dixit, repares arte requiris apes? Obrue mactati corpus tellure juvenci; Quod petis à nobis, obrutus ille dabit. Iussa facit pastor, fervent examina putri De bove: mille animas una necata dedit. Varro, libro secundo &tertio rusticorum negotiorum, non declarat, an necessario sepeliendus sit juvencus, vel sufficiat eundem supra terram putrescere.