# Experimenta circa generationem insectorum 67

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/67

Exiguus primum, atque ipsos contractus ad usus Eligitur locus: hunc angustique imbrice tecti, Parietibusque premunt arctis, & quattuor addunt, Quattuor à ventis obliqua luce fenestras. Sed Juba Lybiae Rex, apud Florentinum, libro decimoquinto institutionum agriculturae attributarum Constantino Pogonato Imperatori, vitulum in arcam ligneam includi voluit: quod tamen Florentinus, ut videtur, non approbavit, sed Democritum, Varronem, & Virgilium secutus, affirmat, hoc opus perficiendum esse, in domo, hunc in finem specialiter praeparata: & modum ejus rei, de die in diem, à principio ad finem usque describit.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
