Latin
89
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 89
Unproofread scanNot analysed yet
Considerando manifestam hanc contradictionem Plinii, saepius timui, ne libro vigesimo primo aliquis in scriptura error eset: sed hoc dubio liberatus sum: etenim collatis in hoc passu pluribus celebriorum Italiae bibliothecarum manuscriptis exemplaribus, in omnibus eadem verpa constanter inveni: haud aliter atque in antiqua illa editione Romana, anni 1473, &Parmensi, anni 1480, hac tamen differenria, quod impressi omnes habent: Gallinarum etiam crudas carnes: cum manuscripti ut plurimum &observationes Pinciani legant. Gallinarum etiam nudas carnes. Quae melior lectio sit Critici judicabunt.