# Experimenta circa generationem insectorum 89

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/89

Considerando manifestam hanc contradictionem Plinii, saepius timui, ne libro vigesimo primo aliquis in scriptura error eset: sed hoc dubio liberatus sum: etenim collatis in hoc passu pluribus celebriorum Italiae bibliothecarum manuscriptis exemplaribus, in omnibus eadem verpa constanter inveni: haud aliter atque in antiqua illa editione Romana, anni 1473, & Parmensi, anni 1480, hac tamen differenria, quod impressi omnes habent: Gallinarum etiam crudas carnes: cum manuscripti ut plurimum & observationes Pinciani legant. Gallinarum etiam nudas carnes. Quae melior lectio sit Critici judicabunt.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
