# Experimenta circa generationem insectorum 92

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/92

In summa, apes diversam à crabronibus & vespis naturam habent, quibus frequens est avide gustare, quicquid carnium aut cadaverum illis apponitur, ut saepius expertus sum: nec edisse contentum est hoc genus insectorum, sed carnes radendo, & globulos formando, partem fortassis aliquam secum in nidos suos deferunt: & usque adeo gulosa sunt haec animalcula, ut cibi gratia nonnunquam viva animalia aggredi audeant. Et Thomas Moufetus in theatro insectorum narrat, observatum esse in Anglia, quod crabro passerem persequens, & punctim feriens, mortuo illo, sanguine sese saturaverit. Nec carnibus humanis parcunt: atque inde est, quod Cointus Smirnaeus dixit, Graecos in comitatu Neoptolemi descendisse in aciem, haud aliter atque vespae solent, quando è nidis suis egredientes, carnibus humanis vesci desiderant: & summus ille Poëta, qui in divinis suis operibus monstravit, quid lingua nostra posset, & captato argumento per modum fabulae describendi poenas nonnullorum, qui in introitum inferni dire puniebantur: Questi sciaurati, che mai non fur vivi Erano ignudi, e stimulati moltò Da mosconi, e da vespe, ch eran ivi; Elle rigavan lor di sangue il volto, Che mischiato di lagrime, à lor piedi Da fastidiosi vermi era ricolto. Id est: Hi infelices magis quam vivi, nudi

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
