# Experimenta circa generationem insectorum 94

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/94

erant & à culicibus & vespis, quae ibri erant valde stimulati: liae sanguine vultum eorum rigabant, qui lachrymis mistus, & ad pedes eorum decidens, a fastidiosis vermibus colligebatur. Avidissimae serpentinarum carnium vespae sunt, & si Plinio fides, hoc alimento punctiones suas reddunt magis venenatas, id quod Aelianus confirmat, capite decimo quinto, libri noni, historiae animalium, & capite decimo sexto, libri quinti, ubi narrat, certatim illas currere ad inficiendos toxico viperae mortuae aculeos suos: unde humana malitia didicit veneno inficere sagittas.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
