Latin
95
Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum 95
Unproofread scanNot analysed yet
Et Ulysses, narrante Homero, in Odissea, navigavit in Ephyram, ut hanc artem ab Ilo Mermerida addisceret: &de Hercule longe ante Ulyssem narratur, lethiferas eum reddidisse sagittas suas sanguine Hydrae. Nec tamen credibile est, punctiones vesparum &crabronum ideo venenatas fieri, quod carnibus indifferener serpentinis vescuntur: sed um demum id locum habet, ubi aculeum suum immerserunt in pestiferum illum liquorem, qui in vaginis illis, quibus dentes canini in vipera &simili serpentum genere teguntur, absconditus latet, quemadmodum in observationibus meis circa viperas indicavi.