# Experimenta circa generationem insectorum 96

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/96

Caeterum crabrones & vespas naturaliter istiusmodi malignam inclinationem habere, ut vult Aelianus, id vero ego credere nollem. Theophrastus quemadmodum in fragmento libri quem de animalibus quae pro in vidis habentur scripsit, & in bi bliotheca Photiana asservatur legere est, sapienter affirmat, mal lignam istiusmodi invidiam in nullum animal cadere quod pri vatum sit discursu: & si stelli propriam cutem comedit: si vi tulus marinus à venatoribus ca pti ptus coagulum evomit; si equae de fronte pelli detractum devorant fabulosum hippomane; si cervus, quod plane falsum est, dextrum cornu, ubi decidit, sub terra occultat; si linx urinam suam è conspectu hominum subtrahit; si echinus terrestris inter venatorum manus urinâ se qua polluit, ille credit prae timore hoc fieri, vel ob quam aliam rationem, naturam eorundem propius tangentem, non quod hominem per invidiam privare velint excrementis suis, quae vulgo creduntur nonnullis morbis mederi, vel sagarum ridiiculis actionibus inservire.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
