# Experimenta circa generationem insectorum ii

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/ii

DOMINO DO. PETRO COENISSEN I. V. D. Uaesitam dudum occasionem privatum nostrum amorem proferendi in publicum, fateor, ambabus, quod ajunt, manibus arripui; & libello huic, qui insectorum curiosissimam generationem & metamorphosin oculis spectantium pariter & auribus legentium objicit. quem Franciscus Redi, patritius Aretinus cum civibus suis Italice loqui fecerat, ego ut omnibus secreta sua panderet, Latine loqui curavi. nominis tui inscriptionem praefixi, ut dedicatione hac me jam dudum tibi addictum dicatumque esse demonstrarem. Quid ni facerem, cum nihil invenerim te amabilius, nihil amantius, quorum utrumque cum in te summae virtutis sit, alteterum felicitatis etiam est meae: quod nimirum omnibus charus, omnibus jucundus cum sis, mihi quasi ultro detulisti, quam tot alii ambiunt amicitiam. Non hic tamen diducam longius quantum in te sit amoris, officii, sedulitatis, diligentiae; quaenam in convictu comitas, facilitas, synceritas: quam ubique candidus, quam etiam eruditus & litteratus quam in veteri, quam in nostrorum temporum historia versatus, nihil, inquam, horum attingam, ne vel in adulationem abeat amicitiae simplex professio, vel invido forte alicui laudes aliunde conquisitae in te translatae esse videantur.

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
