# Experimenta circa generationem insectorum vii

Francesco Redi, Experimenta circa generationem insectorum, A. FRISIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-redi/experimenta-circa-generationem-insectorum/vii

BENEVOLO. Ntea quam huc pedem infeRras, tribus te verbis alloquar necesse est. Versionem tibi damus, sed liberiorem, & in qua id potißimum egimus, ut Domini Authoris mentem, quantum id pro virium nostrarum ratione fieri poterat quam commodissime exprimeremus. Quare si qua hic occurrunt minus eleganter, minisque latine dicta, non oratorem nos, sed alieni operis qualemcunque interpretem egisse cogitabis. Iam illud quoque perpendas precor, suum cuique nationi genium, suam dicendi rationem esse, quam frustra exprimere nituntur, quotquot sub alieno coelo, alienis moribus & idiomate vivunt. Atque hoc est quod me propius tangit, & te meminisse volui: de reliquis hic nihil: ipsum enim sese commendat hic tractatus, ut suspensa hedera opus non sit. Unum tantum mihi pace tua addere liceat, aut veram, quam hic vides, aut nullam aliam solide philosophandi rationem esse, nec quenquam fore arbitror, cui illa in observandis rebus naturalibus aßiduitas, illa in proponendo modestia non placeat, his tantum exceptis, qui nihil nisi sua & antiqua amant, vel ex bonorum authorum opere praesens lucrum quaerunt, cui hominum generi ut nihil hic dictum velim, ita Dn. Author, qua est generositate, nihil praeter bonam mentem precatur. Vale. ui * α τὰ φ φρ Θ Experiens sapientiam, credulus errorem auget. Prov. Arabic. Erpen. LVII. FRANNobilissimo Viro

---

Francesco Redi (with Andreas Frisius), Experimenta circa generationem insectorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Experimenta_circa_generationem_insectorum.
