# Ornithologiae libri tres 10.1-5

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 10.1 to 10.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/10.1

LIBER PRIMUS. De Avibus in genere. CAPUT I. De Partibus Avium externis. ON nobis in animo est, de partibus Avium omnibus agere; sed de iis tantùm, quae vel hujus generis propriae sunt, vel quamvis aliis animalibus communes, figuram tamen aut constitutionem aut usus peculiares in Avibus obtinent. 1. Aves in universum omnes dentibus carent, eorum autem Rostrum, ejusloco Rostro substantiae corneae praeditae sunt. Dentes propriè dique usus. ctos hîc intelligimus, à mandibulis scilicet distinctos & separabiles: nonnullis enim avibus, ut v. g. Mergis, Rostra ipsa serrae in modum dentata sunt. Rostrum autem duplicem praecipuè eis usum praestat, omnibus quidem organi ad cibum colligendum, hauriendum, aut alio quovis modo assumendum; plerisque etiam teli ad vim inferendam, aut illatam repellendam ulciscendamve. Hos usus praecipuos esse dixi, ad alia enim praeterea utile est, nimirum ad nidum extruendum, pullos pascendos, pennas componendas; nonnullis etiam ad scandendum, ut Psittacis & Loxiae, inservit. 2. Caput Avibus omnibus, exceptis nocturnis, pro corporis proportione exiguum Caput. est, nimirum ut aerem inter volandum promptiùs dividat, & corpori viam aperiens transitum faciliorem reddat. 3. Oculi Avibus & Piscibus depressiores sunt seu planiores quàm Quadrupedibus. Oculi, In Avibus autem lamellae osseae squamatim sibi invicem in circulum incumbentes, oculorum pupillam sub tunica sclerode, ubi processus ciliares sunt, ambiunt; ad oculos scilicet firmandos & ab injuriis defendendos. Quinetiam Aves pleraeque, si Membrana nis non omnes, praeter palpebras membranam nictatoriam, quam Periophthalmium vocant, ctatoria. obtinent, quâ pro libitu, palpebris etiam apertis, oculos tegere possunt. Haec è majori oculi cantho oritur, eique detergendo inservit. Membrana autem haec non est Avibus propria, sed quadrupedibus etiam plurimis communis. De. Avium oculis ita Harvaeus noster. Imo verò, me observatore, oculi avium nunquam sese ad ratam illam * De Generat. Animal. Exerc. proportionem contrahunt, quae est inter oculum & caput Animalis vivipari. Gallinae enim aliisque avibus, si cutem oculos integentem detraxeris, horum quilibet totam cerebri molem facilè aequaverit: in Beccagine (Scolopace] autem & similibus alteruter oculus toto reliquo capite (si rostrum dempseris) major est.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
