# Ornithologiae libri tres 102-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, SECTIO TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/102-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/102-2

Ondini observavimus Psittacum quendam praecedenti vel valdè similem vel prorsus eundem. Magnitudo eadem. Rostrum ingens, mandibulâ superiore ferè totâ albâ, inferiore nigrâ. Circa oculos cutis nuda, scabra. Caput totum miniaceum, ut & pectus ventérque. Alae & cauda miniaceo, caeruleo & flavo coloribus varia. Cauda praelonga, praecipuè mediae duae pennae, quae reliquas multùm excedunt, & in acutos mucrones desinunt, colore caeruleo. Huic eundem esse puto quem describit Marggravius lib. 5. cap. 9. sub titulo Araracanga his verbis. Corvo nostrate major est: Caput magnum superiùs latum & planum habet; oculos pulchros, coesios, pupillâ nigricante. Oculos autem exteriùs ambit membrana alba, ut & maxillas & rostrum inferius: haec subter oculos semilunari formâ est producta. Rostrum incurvum, magnum, superius albicans inferius nigrum. Linguam habet ut Psittacus & eodem modo edit. Voces etiam quasdam sonare discit. Rostrum superius tres circiter digitos longum, altum seu latum. Crura & pedes, Totum caput, collum, pectus, venter, crura superiora & ut Psittacus, habet nigros. cauda inferiùs, ut & initium alarum superiùs, elegantibus rubris pennis vestiuntur: per medietatem autem alae tectae sunt viridibus; extrema autem medietas alarum usque ad finem caeruleis ornatur. Extremitas dorsi propè anum superiùs & cauda caeruleis constat, quibus aliquot brunni coloris admiscentur. Cauda longa est decem circiter digitos, & longè prominet ultra finem alarum. Ararauna Brasiliensibus Marggrav. XXVI. Igurâ alteri similis est sed alterius coloris. Rostrum nigrum, oculi coesii, pupilla nigra. Cutis circa oculos alba, nigris pennis variegata, quasi acu picta esset. Crura & pedes fusci coloris. Caput anterius supra rostrum mitellam habet viridibus pennis: Sub rostro inferiori ambiunt guttur pennae nigrae. Colli autem latera, reliquum guttur, totum pectus & infimum ventrem tegunt pennae flavi coloris: Extremum caput, collum posterius versùs, totum dorsum & alas exteriùs caerulei. Extremitatibus alarum plumae flavae sunt admixtae. Cauda constat longis pennis caeruleis, quibus aliquot flavae immiscentur. In genere autem caeruleae pennae interiùs sunt nigrae & quodammodo etiam nigredinem ad latera de se spargunt. Maracana Brasiliensibus Marggrav. XXVII. Vis. Psittaco planè similis (cujus & species) sed major. Plumae totius ex gryseo Asubcaerulescunt. Clamat ut Psittacus. Fructus amat, Murucuja imprimis.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
